Latin
ALIMENTORUM SOLUTIONE ET
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 178
Unproofread scanNot analysed yet
XIV. Quemadmodum omnis fermentatio &omnis solutio admoto calore egregie juvatur: ita etiam ventriculo circumposita calida viscera, ut hepar, lien, calorem ipsi subministrant &digestionis negotium promovent. XV. Caloris magna vis est intime poros mixti penetrandi &expansiva virtute compagem partium dissolvendi: sicut contra frigus solutionis &digestionis actum semper retardat. Scholion. Clarissime apparet in fermentatione musti, item farinae pro panificio, item frumentorum ad praeparationem spiritus vini, quod calore intendi &frigore impediri possit. XVI. Calor agens in humidum &corpora solidiora, si loco fuerint inclusa, ut mirabilem in dissolvendo praestat effectum, ita nullum dubium, quin calor viscerum in ventriculo conclusus potentissime in compagem alimentorum agere eamque solvere possit, Scholion. Non amplius naturae curiosis sunt ignota experimenta, quae beneficio machinae Papinianae in emolliendis durissimis ossibus &in facilitanda cocttione mirabili plane ratione perficiuntur, ubi totus effectus tantum a calore &liquido incluso dependet, hinc non mirum est, quod brevitempore. calore viscerum &fermentescibili salivali, lympha, lupus integrum cervum devorare &concoquere possit, lucius piscis integros carDigitized by Google carpiones devoret, inque liquamen convertat, canes ossa, Finni ac Lappones crudas carnes &duros exsiccatos pisces digerere possint. Curiosa vero quaestio est, cum in ventriculo insit tanta solvendi potentia, quare non ipsius substantia tandem calore &subtili salivali menstruo solvatur, cujus rei non alia videtur ratio, quam quod succus salivalis non possit ita penetrare poros &partes ventriculi, ut libere undiquaque in ejus plures superficies agere possit. Ita animadvertimus, flammam non posse accendere materiam v. g.