Latin
ALIMENTORUM SOLUTIONE ET
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 180
Unproofread scanNot analysed yet
Liquor salivalis &gastricus cum moderato calore causa est digestionis &solutionis alimentorum: quocirca omnia ea, quae sanguinis calidi influxum in ventriculum impediunt, quaeque menstrui virtutem dissolventem infringunt aut ejus generationem prohibent digestioni admodum sunt inimica &contra, quae salivalis menstrui influxum, proventum &activitatem procurant, digestionis &chylificationis negotio egregie favent. Scholion. Quare experientia discimus, nihil magis appetitum &digestionem. quam alcalina terrea, lacticinia, dulcia, farinacea, nimis pinguia, opiata, adstringentia &spirituosa morari, praesertim cum haec copiose &jejuno ventriculo adsumuntur; infusa vero herbarum calida, acidulae, thermae, salia neutra, aromata paulo acriora appetitum &digestionem secundare, quia tunicas glandulosas in primis viis ab obstructione &a mucositate liberant, ut sic liberior gastricae lymphae fiat adfluxus. XXI. Notatu digna res est, quod in omni fere morbo appetitus &digestio laedatur, Scholion. Quia videlicet nullus morbus est, qui non temperatum calorem sanguinis &temperiem atque influxum fermentalis liquoris in ventriculi atque intestinorum canales interturbet. Actio igitur ventriculi merito dici potest systematica, quia a sy