Latin
ALIMENTORUM SOLUTIONE ET
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 179
Unproofread scanNot analysed yet
chartam, quando duro corpori, ut plumbo vel alii metallo involuta est, quia nempe ignis recta linea transit, non vero aequali nisu &quasi gyratorio motu in chartam agere potest. Deinceps ventriculi compages admodum strictior resistit externae actioni menstruorum. Et materia quoque calida, quae a visceribus adjacentibus continuo influit per ventriculum ad alimenta, impedit, quo minus calor, in alimentis susceptus, agere in ipsam substantiam ventriculi eam dissolvendo possit. XVII. Menstrualis &fermentalis liquor ventriculi, ex intimis succis corporis nostri desumtus est, quare chylosam massam fermentatione ita disponit, ut sanguinis &humorum indolem facillius induat. XVIII. Dissolvens energia salivalis laticis multum reliquiis chymi, in ventriculo contenti, adjuvatur. Scholion. Est enim acidorum magna in dissolvendo potentia. Ita ossa. dentes, lapides, metalla, acidis solvi menstruis chymica docet experientia. Atque propter penetrans acidum etiam ossa devorata canes, item limaturam martis homines dissolvere &concoquere possunt. XIX. Acidum in ventriculo residuum, &calore ac spirituascentia lymphae gastricae subtilius redditum tunicam nerveam ventriculi praesertim partis ejus superioris blande vellicando causa est appetitus. Scholion. Quare non obscura esse potest ratio, cur omnia acida subtiliora &spirituosa, ut spiritus salis dulcis, vinum Rhenanum, item volatilia salia &aromatica, quae acidum fixum in ventriculo contentum subtile reddunt, appetitum languentem excitent. XX.