Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 193-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Quia magna motus vis est &efficacia in superflua humorum quantitate consumenda, omnibusque juvandis excretionibus, ideo circumspiciendum est, ut ingestorum mensurae motuum quantitas exacte respondeat. Scholion. Consentit nobis Hippocrates, qui Lib. Epidem. 6. scite hac de re ita judicat: Qui comedii sanus esse non potest, nisi laboret. Et Lib. I. de Diaeta §. 1. contrarias, inquit inter se vires habent cibi ac labores. Verum inter se mixti conferunt ad sanitatem: labores enim ea, quae insunt, consumere solent, cibi autem &potus ea, quae evacuata sunt, explent. Quare qui mensuram ac proportionem laborum ad ciborum multitudinem pro diversa corporum respectu staturae, aetatis, anni temporum ac situs regionum constitutione scite &sagaciter applicare poterit, ille profecto sibi gratulandum habet, quod summum &exquisitissimum tuendae sanitatis praesidium invenerit. Caput totius rei hoc est: qui multis laboribus perfungitur, eum plus comedere &qui plus comedit, eum frequentiori motu corpus exercere oportet. Qui vero parcius ized by Google Dig cius laboribus incumbunt, iis liberalior ciborum usus circumcidendus est.