Latin
MOTU OPTIMO SANITATIS PRAESIDIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 594
Unproofread scanNot analysed yet
prolixe suadet, ut frictione Cc e 3 brachiorum, &crurum ad emendandas stomachi affectiones Frictio enim majorem ter vel quater de die celebrentur. sanguinis affluxum, a quo vis solutionis maxime dependet, ad digestionis officinam invitat. XXVIII. Frictiones instituendae sunt molles ac prolixiores, ita, ut per universam cutim blandus calor provocetur. XXIX. Gestatio, omnium exercitationum mollissima imprimis imbecillibus quadrat, &quibus ob dejectum virium robur se ipsos movere non licet; adeoque in longis &jam inclinatis morbis convenientissima est. XXX. Quemadmodum motus species dantur vehementiores, temperatae ac leniores; ita medici prudentis est, pro rerum &corporum diversitate decentem eorum usum vel suadere vel dissuadere. Scholion. Robusta corpora ac duro victui assueta graves ac laboriosos motus citra ullum incommodum ferre possunt, quibus tamen imbecilliores majorem sibi debilitatem contrahunt. Hinc potius clementiores exercitationum species, nimirum ambulatio, vectio, &vocis usus, illis imperari debent. Admodum vero imbecilles in gestationibus &frictionibus acquiescant necesse est. XXXI. Moderatam corporis exercitationem natura maxime amat, immoderatior vero ipsi mirum quantum exosa est. Scholion. Sicut praestantissimum quodvis remedium magis nocumento, quam emolumento est, nisi conveniens ejus usus cum prudentia, debito ordine ac regimine instituatur: ita &hoc de motu tenendum est, qui pro diverso usu &noxam &praesidium sanitati afferre potest. Constat enim experientia, homines pariter ac animantia nimio motu defatigari, viresque amittere. XXXII. Quaerenda est cuivis homini moderata &aequabilis corporis motio, quae liberum &aequabilem sanguinis circuitum juvet, quae vires alat, neutiquam vero destruat. Scholion. Quum homo ab homine ratione temperamenti, aetatum, virium habitus corporis, anni temporum, victus &climatis insigniter differat, hinc motus cujusvis naturae &constitutioni conveniens investigandus &imperandus est.