Latin
CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 198
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quando una pars intestini contrahitur &angustatur, materia contenta ex ea in vicinam partem propellitur, quae inde dilatatur, &mox cessante dilatatione rursus constringitur. Scholion. Quemadmodum ad sangvinis &humorum progressum perpetuo conservandum talis est fibrarum motricium in corde &arteriis constructio, ut earum dilatatio sive diastole fiat causa systoles &haec rursus diastolen producat &sic porro: ita etiam similis fibrarum &membranarum motricium in structura intestinorum conditio observatur, ut earum dilatatio contractionem, contractio vero rursus dilatationem proferat. XXII. Quodsi constrictio in intestinis eorum dilatationis causa est &dilatatio quoque constrictionem excitat, sequitur validiori vel constrictione vel dilatatione in una tantum parte ventriculi &intestinorum reddita, motum peristalticum in universum accelerari, ut celeriter ingesta ejiciantur. Scholion. Ex quo jam facile intelligi poterit ratio, quare a purgante, quod in una saepius intestini parte haeret &ibi dolorificam constrictionem efficit tam celeri cursu &impetu in intestinis contenta ejiciantur, quemadmodum id etiam ab humoribus, acribus, biliosis in diarrhaeis fieri animadvertimus. Patet etiam jam porro ratio, quare ab adsumto in copia liquido quod stimulante praesertim salino stimulo imbutum est, citissime alvus dejiciatur &ingesta prodeant, quemadmodum id in thermarum ac acidularum potu videmus. XXIII. Quemadmodum robur, tonus &motus systoles activus partium motricium in universo corpore a convenienti liliquidi nervorum subtilioris &sangvinis tenuioris influxu dependet: ita etiam motus ille, quo canalis alimentorum &excrementorum gaudet, ab eadem causa proficiscitur. Scholion.