Latin
CAP. VI. DE SECRETIONE CHVLI, ET MOTV VENTRICVLI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 199
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia ea remedia, quae vires corpori addunt, quae robur ac tonum partibus augent ac restituunt, ut sunt quae subtilissimo &suaveolenti, oleoso, aromatico oleo imbuta sunt vel sal subtile volatile fovent aut resina temperata ac suavi abundant; motum intestinorum quoque egregie conservant &langvidiorem restituunt; cum contra omnia, quae vires dejiciunt, motus sistunt, ut sunt graveolentia, opiata vel etiam nimium refrigerantia, acida adstringentia, harum partium robur non parum imminuant. Ex nervis vero promanans fluidum intestinorum motui inservire vel ex eo elucescere arbitror, quod animi affectus, qui operationem suam maxime in hoc fluidum exercent, potenter ventriculi &intestinorum motum naturalem, immutare, destruere vel etiam intendere possint. XXIV. Motus itaque intestinorum peristalticus praecit ua &secretionis chyli &ejus progressus per lactea causa est. Scholion. Non parum vero chyli progressionem &iter ad sangvinem adjuvant, primo valvulae sic dictae conniventes copiose in tenuibus conspicuae, quae impediunt, quo minus facta compressione chylosus succus lacteorum orificia &intestinales villos statim praeterlabatur, siquidem in illis moram nectere debet alimentorum digestorum massa, ut eo melius &exprimi &in vasa impelli ibi possit. Secundo, ad receptionem chyli faciliorem in tenuissima lactea vasa &villos horum tubulorum angustia non parum contribuit, quod eo experimento illustratur, quo cernimus in minimos &capillares vitreos tubulos, subtile liquidum sponte ingredi. Tertio, progressum &ad