Latin
CAP. VII. DE EXCRETIONIBUS IN SPECIE EA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 201
Unproofread scanNot analysed yet
QVAE FIT PER ALVUM. perati laudabiles humores generari nequeunt: ita etiam sine excretione partium inutilium, superfluarum, noxiarum haec quoque identidem non recte &secundum naturam se habent. II. Excretiones in homine perfecto &sano ingestionibus ratione quantitatis fere respondere debent. Scholion. Equidem homo, ut vivat &sanus sit, quotidie alimenta adfumere debet, horum tamen maxima pars in iis qui non am plius adolescunt, rursus eiici debet. Quandoquidem posito calculo liquidorum &solidorum, quae robustus &laboribus adsuetus intra septimanam adsumit, is certe ad centenarium usque saepius sese extendet, interim tamen pondus corporis non augebitur, evidenti argumento: eandem fere quantitatem illorum, quae adsumuntur, rursus debere excerni. Adeoque sub continuis ingestionibus &egestionibus corporis vita ac sanitas conservatur. III. Non vero unius ejusdemque indolis sunt, quae excernuntur, sed sicuti diversissimae naturae ea sunt quae ingeruntur, videlicet solida, crassa, liquida, viscida, salsa, sulphurea, pingvia: ita etiam excrementa diversissimae indolis ut sint necesse est, quorum singula per congrua emunctoria separantur atque excernuntur. Scholion. Ita crassiora &solidiora, mucus quoque &bilis per alvum, liquida vero salina crassiora &pingvia atque mucosa per urinam, subtilia vero fluida &salino sulphurea per sudorem &cutis poros commodissime ejiciuntur. IV. Et sicut excretio partium inutilium sine motu &impulsu concipi nequit: ita etiam ad urinam &materiam tran202 CAP. VII. DE EXCRETIONIBVS IN SPECIE EA, transpirationis &sudoris propulsandam motu cordis &arteriarum ad feces vero ex intestinis crassioribus eliminandas motu peristaltico opus est. Per alvum, omnia ea, quae non lacteorum oscula ingrediuntur neque ad sangvinem pervadunt ejiciuntur.