Latin
CAP. VII. DE EXCRETIONIBUS IN SPECIE EA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 202
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusmodi est alimentorum crassior, feculenta, terrestris, biliosa, mucida, acida substantia. Scholion. Principium terreum &sulphureum cum acido in stercoribus commixtum vel ex eo concludendum esse videtur, quia ex stercoribus humanis, si liquidum vitriolo imbutum infunditur, color atramento similis fit: quemadmodum idem fieri animad vertimus, si infusa &decocta adstringentium ut gallarum, corticum aurantiorum, florum balaustiorum, quae identidem ex mixtione terrae solubilis &salis acidi exsurgunt cum vitriolo invicem misceantur. Neque alia potest dari ratio, quare ab adsumtis martialibus, quae in ventriculo ab acido soluta in vitriolum fatiscunt, aut a vitriolaceis, quales sunt Tincturae martiales vel ab acidulis, quae parum vitrioli subtilioris continent, feces, quae prodeunt solidiores, atramentoso colore tinctae sint. VI. Non tantum impuriores, terrestres salino- sulphureae, &aqueae &viscidae per alvum secedunt. sed Scholion. Chymicus Parisiensis Homberg cum stercore humano hoc fe cit experimentum: uncias nempe decem indidit Mariae balneo, ita aquae limpidae foetidi odoris uncias undecim destillavit, relicta uncia solidae materiae. Ex quo disci potest, multum aquosi phlegmatis simul cum fecibus exire, sique diutius eae in crassis stagnaverint, ut siccissimae evadant, indicium est multum liquoris foetidi per poros &vasa lymphatica ad sanguinis &humorum massam abiisse. Non