Latin
SUDORE ET TRANSPIRATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 208
Unproofread scanNot analysed yet
Patet jam ratio, quare in somno ubi liquidi nervei influxu fibrae multum destituuntur, sudor facilius producatur, item si aerem &halitum calidum &humidum exspiratione emissum intra lectum contineamus, vel in balneum concedamus, ubi corpora mox fiunt exterius turgida, rubicunda &mollia. Deinde non obscura amplius est ratio, quare sedativa, opiata &quae dolores ac spasmos auferunt, item nitrosa &diaphoretica fixa transpirationem &sudorem quandoque restituant. IX. Inest utique transpirationis &sudoris materia in sanguine ac per ejus circulum ad cutem adfertur, hinc fit, ut sangvinis circulus multum transpirationem modificet. In quibus partibus sanguinis circulus aliquanto difficilior &calor mitior est, eae quoque nec tam facile transpirant, nec tam bene sudant, uti videmus in pedibus, in abdomine &partibus extremis. Ubi vero celerior ac promtior sangvinis cursus est, ubi vasa majora &calor intensior est, ut in collo dorso, pectore, ibi etiam fortior est transpiratio. XI. Omnia itaque alimenta &medicamenta aliaque ex rebus non naturalibus, quae citatiorem sangvini motum inferunt, ut sunt sudorifera, spirituosa, volatilia, potus calidi, acria, aer serenus &calidus, motus corporis, transpirationem quoque adaugent: sicut contra quae nimis refrigerant &quae adstringunt acida sunt, item aer frigido-humidus transpirationem imminuunt, eo quod motum sangvinis refraenent.