Latin
SUDORE ET TRANSPIRATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 209
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Usu discimus ad nullum remedium nos fortius transpirare vel sudare, quam ad potum calidum v. g. ad infusum thee, veronicae, praesertim si medicamento salino sulphureo-volatili fuerit acuatum: nam liquidum calidum fluxilem reddit sangvinem, tenaces humores resolvit, obstructiones aperit &salium excrementitiorum vehiculum praebet. XIII. Non vero ad excretionem sudoris sufficit praesentia humidi excrementii, neque sangvinis motus citatior satis est, sed etiam ut viae sudoris sive tubuli &pori cutis sint aperti, requiritur. Scholion. Discimus exinde male consulere ipsis aegrotantibus Medicos, qui sub clausis ac constrictis cutis spiraculis ac tubulis, sicut fit in principio &statu febris, sub gravioribus doloribus &spasmis fortiora sudorifera, calida &sangvinem exagitantia propinant. quibus vix aliud efficiunt, quam ut aestum, anxietates atque inquietudinem adaugeant. Hinc semper eo videndum est, ut in sudore eliciendo ad tonum cutis &ejus conditionem respiciamus. XIV. Tanta vero est exhalationum vis &copia, ut bene posito calculo, omnibus aliis excretionibus simul unitis major sit perspiratio. Scholion. Siquidem secundum Sanctorii calculum plus uno die per transpirationem emittimus, quam per alvum &urinam 5. diebus ejicitur, quando spatio unius noctis lotii &fecum uncias septem, quadraginta vero uncias per transpirationem amittimus vid. Sect. I. Obs. 59. 60. quamvis vero id experimentum non omni tempore neque sub omni climate &apud omnia corpora valeat. XV. Non vero transpiratione &sudore tantum emittimus aqueum, sed &salso-sulphureum excrementum, quod exindusiis patet, quae viscida &colorata saepius pinguedine obducuntur sub urinae fluxu parciori &alvo segniori facta sudorem crassa excrementa per poros saepius nimis ampliatos evehuntur. XVI.