Latin
EXCRETIONE URINAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 211
Unproofread scanNot analysed yet
EXCRETIONE URINAE. Urina est liquor aqueus, salibus diversi generis &partibus pinguibus sulphureis, mucidis, refertus, per renum glandulosam substantiam colatus &in vesica ad excernendum collectus. II. Proportio fluidi &solidi, nec non diversorum elementorum, quae urinam ingrediuntur, varie se habet. Scholion. Quandocunque librae duae, siue unciae triginta duae urinae sani hominis in aperto vase leni calore evaporant, tunc remanet crassa massa, quoad colorem &consistentiam melli similis, quae drachmas sex ponderat. Igitur unciae quinque urinae drachmam tantummodo dimidiam substantiae salino-sulphureo terreae nostro experimento complectuntur, id quod tamen non perpetuum est, sed quia corpora ratione aetatis, temperamentorum, alimentorum, vitae generis &climatum variant, ita quoque moles urinae &proportio ingredientium differt. Antonius de Heide Obs. 89. ex urinae unciis tribus per evaporationem crassae materiae drachmam unam eduxit. Caeterum alio experimento ex urina haec fuerunt deducta unciae nempe sex urinae sani hominis destillatione dederunt uncias quinque &drachmas sex phlegmatis, residui in cucurbita scrupuli quinque &scrupulus semis ulteriori igne tractati salis volatilis drachmam semis olei empyrevmatici scrupulum semis, salis fixi terrae grana octodecim largiebantur. III. Diversi vero generis salia in urina continentur. Scholion. Primo observamus sal tartareum, quod ex terra alcalina. sale acido &pauco oleo componitur &lateribus matulae vel vitri urinalis non mediocri interdum mole se apponit &genuinam calculorum tum renum, tum vesicae elementum subministrat. Secundo, sal ammoniacale, quod ex fale volatili &acido mixtum est, quare urina inspissata quando miscetur cum calce viva vel sale alcali, protinus odor volatilis urinosus aeque ac cum sale Ammoniaco avolat &nares ferit.