Latin
SUDORE ET TRANSPIRATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 210
Unproofread scanNot analysed yet
Exhalat quoque ex corpore praeter excrementum superfluum etiam tenue, spirituosum, fluidum, quod patet ex virium dejectione, quae continuum &largum sudorem sequitur. Scholion. Recte itaque Hippocrates Lib. de morbis judicat: eos imbecilliores quidem esse, ubi corpus bene transpirat, sed salubri. ores, promteque ad sanitatem redire prae aliis, nos quoque a morbis praeservari addit, unde macilentiores semper, teste eodem Auctore, minus morbis obnoxii &facilius quoque ab iis curantur, quam qui obesi sunt corporis habitus. XVII. Quum itaque tanta sit copia excrementi, quae per cutem quotidie effertur, facile colligitur, nullam excretionem, quam hanc, suppressam vel cohibitam, tantum detrimenti corpori esse allaturam. Scholion. Plurimi morbi praesertim acuti &epidemici ex transpiratione fiunt prohibita, ea propter si eos avertere velimus, curandum est, ut haec sarta tectaque maneat, sique eos tollere velimus, nihil plus curae cordique habeat Medicus, quam ut convenientibus remediis eam restituat, qua de causa diaphoretica omnium remediorum sunt securissima &optima. CAP. VIII.