Latin
EXCRETIONE URINAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 216
Unproofread scanNot analysed yet
Ob alvum adstrictiorem, vel transpirationem imminutam serosior pars sanguinis ad renale cribrum majori in copia vergit, ibique facta ductuum renalium majori dilatatione copiosius separatur, quare athmosphaera boreali ventorum flatu frigidiori &compressiori reddita majorem &crebriorem urinae profusionem fieri animadvertimus. XVI. Mitior sanguinis calor, ejusque tardior progressio urinae copiosiorem facit fluxum. Scholion. Hinc promte peti potest ratio, quare refrigerantia, ut sunt acidulae, cerevisiae minus spirituosae, &quae subtilem acorem habent, serum lactis, emulsiones ex seminibus quatuor frigidis, fraga, melones; ex remediorum classe nitrosa, spiritus nitri, item salis, urinae fluxum vehementer moveant: contra omnia ea, quae calidum intestinum sanguinis motum intendunt, ut sunt calida, sudorifera, spirituosa, purgantia parciorem urinae fluxum efficiant. XVII. Renes sunt congruum illud salsi laticis emunctorium &ex meris tubulis sanguineis &urinariis sunt compositi. Scholion. Tota renum substantia est contextus vasculorum continuorum, siquidem ductus Bellini sive urinarii nonnisi continuationes capillarium arteriarum renalium sunt, quod manifesto evinci potest, dum aqua arteriae emulgenti per siphonem injecta, vena prius ligata, interrupto itinere per siphunculos urinarios ad pelvim &inde ad uretheres &vesicam fertur. Quinimo testante Ruyschio in Thesauro anatomico II. pag. 64. Si arteriae renales materia ceracea infarciuntur, simul etiam ductus Bellini omnes urinarii, ipsique tubuli pelvis eadem materia replentur. XIIX.