Latin
EXCRETIONE URINAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 217
Unproofread scanNot analysed yet
Universa renum vasculosa compages ob tunicas nerveas &musculosas, ex quibus ductus constant, peculiari elatere, tono, motuque dilatationis &constrictionis gaudet, qui ad liberiorem sanguinis transitum &urinae separationem non parum contribuit. Scholion. Neque enim ullum visitur emunctorium in corpore, quod robore, tono &vigore motus destitutum sit. Non hepatis mere vasculosa compages &ductus biliarii hepatici, cystici &choledochus, non uretheres aut vesica, neque tunica villosa intestinorum vel salivales glandulae tono sive potentia se dilatandi &contrahendi carent. Pro varietate autem hujus toni secretio &excretio humorum diversimode modificatur. XIX. Constrictis renalibus tubulis e. gr. a spasmis, a doloribus, urina instar aquae pellucida, saporis &odoris expers redditur. Scholion. Igitur urina ante coloratior si subito in aqueam &limpidam mutatur, certissimum affectus spasmodici vel praesentis vel imminentis indicium est, quod in hypochondriacis, hystericis, calculosis &epilepticis subinde observamus. In febrili im petu, ubi universalis est fibrarum constrictio, tenues, crudae &sine sedimento urinae minguntur, sique eae subito aquosae &largae redduntur ingens vitae imminet periculum, quia partim vehementem spasmum, quo sanguis ad pectus vel caput impellitur, partim separationem seri a sanguine &infarctum ab eo vasculorum minimorum, adeoque periculosam &lethalem in meningibus vel ventriculo inflammationem denotant. XX. Sub remissione toni sive robore deperdito ductuum renalium, tardior sanguinis &urinae fit progressio. Schoed by (Toni renalis nimia resolutio morborum, qui renes occupant, potissima causa &origo est.