Latin
EXCRETIONE URINAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 219
Unproofread scanNot analysed yet
Iidem canales nimium quoque constringuntur &angustantur ex dolore, quem calculus acutus parit: hinc etiam ipse dolor a calculo excitatus ejus per ureteres progressum ac transitum in vesicam impedit. Quare, quae spasmum &dolores sedant, quae partes constrictas emolliunt, ut balnea ad propulsandum calculum sunt efficacissima. Saepe etiam spastica ureteris constrictio tanta est, ut alterum utut a calculo liberum simul in consensum trahat, quo casu urinae fluxus in totum supprimitur &quandoque unica sedativi vel anodyni medicamenti dosi restituitur. *XXIII. Neque elastica, contractibili potentia vesica est destituta, quippe quae ex tunicis musculosis, nerveis &glandudosis est composita. XXIV. Distensionem patitur vesica ab urina contenta, cui semper elater veficae renititur, quare urina emissa in angustum &arctum corpus redigitur. Hic renisus vesicae elasticus est quoque causa, quod urina non proprio pondere sphinctere vesicae aperto prodeat, sed compressione tunicarum ejus musculosarum propellatur. Observamus, ab improvida, diuturna &molestissima urinae copiosae retentione ejus exitum difficilem fieri, quia nimia urinae copia &distensione elater vesicae fractus &destructus fuit ita prorsus, ut ad debitam constrictionem difficulter redeat. XXV. Urinae inspectio medico valde necessaria &insignissimi in praxi medica usus est. Scholion. Quemadmodum empiricam illam ac divinatricem artem imperitorum ex urina judicandi &specialissima praesagiendi in totum CAP. VIII. DE ExCRETIONE MVCI. totum damnamus &pro fallaci ignorantia habemus ita ejus inspectio perito medico magnam utilitatem foenerat, siquidem hac ipsa non modo constitutionem ac naturam sanguinis &humorum, sed &eorum circulum ac progressum celericum, neque minus partium solidarum ipsarumque viarum urinalium spasmum, tonum &conditionem cognoscimus, quod ad morbos tam chronicos, quam acutos dijudicandos multum utique facit. CAP. IX.