Latin
EXCRETIONE MUCI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 220
Unproofread scanNot analysed yet
EXCRETIONE MUCI. Ucus est humor glutinosus, qui in certis emunctoriis Nglandulosis ad varios saepe usus secernitur &excernitur. II. Prostant in corpore multa &varia lymphae mucosae colatoria, quibus tota narium, palati &faucium regio obsita est. Deinde tota interior arteriae asperae glandulosa tunica mucum saepe crassum &copiosum separat. Denique solenne muci emunctorium glandulae lenticulares, quae in intestinis crassis consistunt, constituunt. III. Tota interna faucium ac narium structura ac regio ossaque turbinata squammosa &capitis ossium cavitates tunica glandulosa, quae pituitaria audit, obductae sunt, inque his locis sanguis &humores a muco egregie liberantur. Scholion. Sinus, qui in ossibus capitis absconditi sunt, duodecim numerantur: duo frontales, qui in inferiori ossis frontis parte siti sunt, quorum singuli, tres adhuc habent concamerationes: duo sphaenoidales in osse sphaenoidis sub sella Turcica delitescentes, se pto osseo distincti sunt: sex ethmoidales, minimi in osse ethmoides inter nares &oculi orbitam prostant &duo majores intra maxillam superiorem collocati, qui ab Highmoro antra vocari solent.