Latin
AERIS AD SANITATEM USU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Laude hinc digna est veterum Germanorum consuetudo, quibus solenne erat recens natos infantes aquae frigidae vel ipsis fluminibus immergere, non alium in finem, nisi ut corpora tenellorum primis statim sub annis frigori adsueta constantius robur induerent. IX. Dispiciendum est, ut eo imprimis tempore, quo cibos vel somnum capimus, aëre puro ac temperato fruamur. Scholion. Nimirum cum cibis ac potulentis aërem in ventriculum, &interiores corporis recessus ipsumque in sanguinem intromittimus. In somno autem, sub quo sanguinis cursus per pulmones lentiori gradu fertur, eum aërem haurire praestat, qui elastica &expansiva qualitate imbutus est, ut tenuissimas pulmonum vesiculas, perque eas retiformi contextu serpentes venarum ramulos leniter coarctet &constringat, ne sanguis ac humores diutius, quam par est, ibi commorantes pulmonum obstructionibus, asthmati, vel etiam polyporum generationi velificentur. Nihil itaque perniciosius est, quam cubicula vel alia quaevis loca incolere, quae nimis depressa &terrae vicina, vel intra ejus viscera conclusa jacent, &quae variis aquarum stagnationibus opportuna sunt. Neque minus eorum sanitas periclitatur, qui hiemali tempore sub aëre praeter modum excalfacto, vel furnorum exspirationi bus &fumis carbonum accensorum repleto somno indulgent. Res vero periculi plenissima est, in eo conclavi somno corpus committere, cujus parietes calce viva non ita pridem vestiti, vel luto recenter obducti sunt. Gravissimae enim inde passiones, ut asthmata &anginosae suffocationes oriuntur. Vapidus denique &corruptioni proximus aër scorbuto &cachexiae mirum quantum lenocinatur. Eorum sanitas in praecipitio versatur, qui intensiori hieme in conclavi degunt, vel etiam somno conquiescunt. Scheubi carbones accensi sunt. Dici vix potest, quam periculose accensorum carbonum fumus vitae ac sanitati insidietur. Testem citamus experientiam, quae pluribus historiis medicis stipata penitus confirmat, multos, alias integre valentes a solo accensorum carbonum fumo, intra conclave minus spatiosum concluso esse jugulatos, vel affectibus apoplecticis, syncopticis, soporosis aut epilepticis pathematibus correptos. Qua de re legi potest judicium nostrum de Noxa carbonum accensorum. Neque aliud quicquam, nisi nimius carbonum fossilium usus, in causa est, quare peripneumonia, asthma siccum. &phthisis morbi &Leodii &Londini endemii sint.