Latin
AERIS AD SANITATEM USU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Consulatur etiam Ramazzini Tr. de Morbis Artificum, ubi haec res diffusius pertractata reperitur. XI. Quemadmodum temperatus aër sanitati amicissimus ita intemperatus &excessiva quadam qualitate pecest, cans inexplicabiles corporis integritati insidias struit. XII. Aër nimio calore fervens, qualis est circa solstitium aestivum, in sole meridiano, in locis calidioribus ac ventis maxime australi &orientali regnantibus, humores corporis immodice attenuat ac raros facit, dumque pororum hiatus laxiores reddit, inconspicuas difflationes auget. Atque hac ratione sanguinis particulas subtiliores, quae virium effectrices, ac motuum opifices sunt, plus justo eliminat, gelatinosas vero, quae in corporis alimentum cedunt, resolvit, dissipat, adeoque magnam inducit debilitatem. Quare talis aëris status, quacunque fieri potest ratione, fugiendus est. Scholion.