Latin
EXCRETIONE MUCI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 223
Unproofread scanNot analysed yet
naribus major mucositatis copia in intestinis deprehenditur, sique per asperam arteriam multum sputi &muci redditur, intestina &feces exsiccantur. Proinde non melior datur via ac methodus copiosum sputum &tussim humidam curandi ac si stimulo laxante vel purgante ad intestina nimia serositas alliciatur. Dantur adhuc alia mucidae lymphae secretoria glandulosa quorum in numero sunt prostratae virorum quae corpora sunt globosa instar nucis juglandis ante collum vesicae sita, quae liquorem albicantem secernunt eumque decem ductibus excretoriis in urethram pro ejus luHuc etiam spectant glandubricatione ejaculantur. lae, quae in vagina uteri &circa meatum urinarium item in vesica urinaria reperiuntur, quae mucosum liquorem secernunt cumque per peculiaria oscula sive lacunas pro humectatione harum partium excernunt. Scholion. Ob harum glandularum nimiam relaxationem tonumque deperditum hi ductus identidem nimium ampliati ingentem lymphae mucidae copiam separant, quod in gonorrhoea Interior vesicae urinariae nervea tu& fluore albo visitur. nica glandulis juxta collum maxime conspicuis, obsita est, quae mucosum humorem, quo haec sensibilis tunica ab erodente urinae sale defenditur separant. Huc etiam spectat urethrae tunica glandulis exiguis referta, quae liquorem viscidum, rotundis &longitudinalibus foraminulis ad urinae acrimoniam temperandam exprimunt. Quo etiam referendae sunt glandulae tres a Coupero inventae parvae fabae magnitudine, quae liquorem mucidum per speciales ductulos in urethram inferunt. Quibus glandulis nimium relaxatis vel erosis ingens muci tam in vesica, quam in urethra fit proventus. XI. Ut omnes glandulae &glandulosae tunicae; ita maxime, quae mucosi liquidi secretioni serviunt, id habent peculiare, ut erosae in magna copia mucum separent. Scholion.