Latin
EXCRETIONE MUCI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 224
Unproofread scanNot analysed yet
Tunica pituitaria quae narium &palati ossa cingit si in lue venerea eroditur, viscidi &glutinosi muci copiam exhibet: si ab calculi asperioris attritione vesicae tunica nerveo glandulosa eroditur, magna quantitas muci in urina conspicitur; sique glandulae prostratae vel urethra utriusque sexus aut circa collum vesicae in infectis vel in scorbuticis eroduntur, ingens humoris profusio sit non parum vires debilitans. XII. Dantur adhuc aliae intra juncturas artuum glandulae, quae mucilaginosae &pinguedinosae adpellantur, &ad eorum flexuram facilitandam diaphanum mucum sequestrant, cui fini quoque serviunt ligamenta glandulis obsita, quibus artus invicem colligantur. Scholion. Dictae hae glandulae ab insigni anatomico Anglo Cloptonttavers inventae sunt earumque inventio in pathologicis non minimum usum foenerat. Si enim mucus hic lymphaticus, acribus, erodentibus salinis particulis imbutus est, dolores articulorum, qui difficulter discuti possunt, suboriuntur; si tartareis, fixis, terriis partibus onustus est, tophorum, quiarthriticis &podagricis familiares sunt, origo fit. Hic mucus quoque copiosius transmissus si in luxatis membris coagulatur, luxatorum ossium repositionem impedit. Glandulis vero articulorum mucilaginosis, aridis, exsuccis redditis strepitus ossium peculiare scorbuticorum symptoma producitur. CAP. X.