Latin
CAPUT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 238
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Subtilior succi nutritii pars per testium canaliculosam compagem transitu spirituosior facta &ex vesiculis seminalibus per vasa lymphatica in corporis succos reflua toti corpori agilitatem, spirituascentiam elaterem, robur, calorem, quo castrati destituuntur, confert, &instar medicinae optimaes confortantis &balsamicae se habet Scholion. Refluit semen retentum ex vesiculis seminalibus per lymphatica vasa ad sanguinis &lymphae massam ob vasorum lymphaticorum communicationem quae illis cum vesiculis seNam si flatus per tubulum in deferenminalibus intercedit. tia vasa fortiter immittitur; non modo ipsae seminales capsulae, sed totum lymphaticorum systema cum ductu thoracico inflatur. VIII. Liquoris seminalis, qui naturae mobilissimae, tenuissimae simpliessimae est minima pars universi corporis organicam structuram continet &secundum hanc vividissime operatur. Scholion. Est enim ea indoles fluidi tenuissimi, ut omnium impressionum quae nonnisi vestigia sunt objectorum recipienda rum capacissimum sit, quemadmodum id videmus in cerebri, nervorum ac sensoriorum fluido, quod veteribus spiritus animalis nomine venit. Neque dubium est, vel minimam seminis portionem organismum similem corporis in quo subsistit utut modo in effabili complecti.