Latin
CAPUT XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 239
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc modo veterum sententia intelligi potest, semen a singulis corporis partibus decideret animam in corpore unam esse, sed totam in singulis ejus partibus. IX. Constat observatione, tanto saniorem ac robustiorem fieri infantem, quanto semen maturius, magisque excoctum &subtile est. Scholion. Perfectio vegetabilium, florum quoque multum dependet a seminis maturitate &perfectione, quare, si in horticultura flores, ut caryophyllorum, primularum, auricularum pleniores, copiosiores &bene coloratos reddere velimus, opus est, ut non omnes seminales capsulas relinquamus, sed paucas tantum, quibus diutius aeri sereno &calido, minime vero coelo pluvioso &frigido expositis, semen inde magis coctum &perfectum evadit. A semine aquoso minus maturo vel cocto debiles infantes morbis obnoxii neque diutius viventes &seminae frequentius quam mares progignuntur. Scholion. Attenta observatione discimus, debiles &morbosos parentes gignere etiam ejusmodi liberos. Observamus quoque, liberos in extrema senectute vel prima: dolescentia aut in ebrietate, vel ab iis qui venerem nimis mature &copiose exercent, genitos, plerumque admodum debiles &brevioris vitae esse. XI. Genitura virilis est soboles optimi succi nutritii, eapropter, qui benigno, temperate spirituoso alimento fruunGg.