Latin
AERIS AD SANITATEM USU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Sub acri ac vehementi frigore hoc imprimis agendum est, ut habitus corporis contra frigoris saevitiam integumentis &luculento foco circumspecte muniatur, ut infusa &juscula calidiora, eaque omnia, quae moderatum sanguini calorem inspirant, in frequentem usum adhibeantur. XVI. Aër superflua exundans humiditate corpori universo languorem inducit, humores accumulat, fibras motrices nimis laxat &resolvit adeoque omnibus, quae pro sanitate sunt, excretionibus obicem ponit, ex quo summa ejus insalubritas nemini non esse potest perspicua. XVII. Sub diuturna aëris intemperie praehumida, qualis a ventis occidentalibus, &coelo immiti ac pluvioso producitur, maxime consultum est, medicamentis spirituosis, videlicet vino, balsamo liquido, &sale volatili oleoso, vel motu corporis languidiorem sanguinis circuitum excitare, cutaneas exhalationes adjuvare, &a nimia ciborum praesertim intemperatorum copia abstinere. XVIII. Aër impuris, putridis, contagiosis ac metallicis exhalationibus refertus variis quoquè modis corporis labefactat integritatem. Convenit ergo tunc temporis abstinere a jejunio, quoniam in jejunis vehementior est inspiratio, &aer plenius ad interiora admittitur. Praestat vero panem butyro illitum vel infusum calidum Thee, Coffee &c. matutinis horis assumere. XIX. Tandem vero nulla res sanitati majus detrimentum affert, quam subita aëris praesertim calidi in frigidum &frigidi in calidum mutatio. XX. Autumnus, praesertim mensis October ac November, ac veris principium non aliam ob causam tot conferta morborum agmina producunt, quam ob repentinam &frequentissimam coeli ac tempestatum mutationem.