Latin
AERIS AD SANITATEM USU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis aëris spirae corporis nostri poros non subeant, neque intimam cum sanguine ineant societatem; materia tamen coelestis, aetherea, purissima, in celerrimo motu constituta causa caloris est, omnes quamlibet durissimi corporis meatus &vitra, ut in thermometris videmus, penetrat, multoque magis poros corporis animalis transit, ubi liquida expandit inque celerrimum motum intestinum rapit, a qua humidae partes absorbentur, oleosae ac terreae magis acres salinae &volatiles evadunt. Unde in procinctu est ratio, quare graviores morbi chronici &passiones hypochondriacis &arthriticis familiares per totum aestatis decursum sileant, &febres quartanae pertinacioris ingenii sponte ab aegris recedant, calidiores vero regiones non adeo multum scorbutico malo infestentur. XIII. Sub immodico igitur calore somnus &quies corporis, abstinentia a potu spirituoso, qui humores adhuc magis exagitat, moderatio in labore, &in omnibus iis, quae aestum &ebullitionem inducunt, saluberrimo consilio imperantur. Praeterea etiam potiones intra modum frigidae &alsae omniaque humectantia succis calore adustis egregium solamen afferunt. XIV. Frigus intensum, quale rigidissima hieme a ventis orientalibus &occidentalibus conflatur, &circa solstitium vernale locisque polo arctico adjacentibus familiare est, humores spissat, condensat, poros &capita tubulorum constringit, &humores ab ambitu corporis retro ad interiora vertit, unde fieri haud aliter potest, quam ut sanitatem multis iisque gravioribus mactet incommodis. Scholion. Aër frigidus iis praecipue corporis partibus infestus est, quae parciori sanguinis affluxu perluuntur, adeoque sic dictis frigidis, nervosis tendineis, abdomini, inque eò contentis intestinis, ut &capiti ac cerebro, maxime omnium vero pedibus eorumque plantis inimicus est; quoniam hae partes valde tendinosae ac nerveae sunt, &sanguis per eas a corde admodum remotas tardiori cursu provolvitur.