Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE ESCULENTORUM. Orporis humani ineogritas convenienti sanguinis ac huCmorum copiae &qualitati ceu fundamento superstructa est, unde facile apparet, omnia ea, quae justam humorum temperiem &quantitatem tuentur, sanitati praesidium ferre, quae vero his adversantur, insalubria habenda esse. Scholion. Sanguis enim temperatus ac decenti gaudens quantitate commodissime in orbem circumactus, &ab omnibus alienis particulis bene depuratus, nutriendis partibus ac viribus fovendis optime inservit, verumque vitae thesaurum constituit. II. Sanguis temperatus &benignissima indole dotatus motuque qua progressivo qua intestino, qui per integrum vitae curriculum perdurat, non modo continenter consumitur sed etiam intemperatam indolem induit, inque impuras &lexcrementitias sordes degenerat. Scholion. Adstipulatur experientia, eorum sanguinem, qui diuturnam inediam perpessi sunt, in excrementa salsa ac biliosa, quae per alvum, urinam &sudorem ejiciuntur, converti, imo gelatinosum suum ac dulcem habitum prorsus deponere, unde accidit, ut humorum massa nimis fluxilis &resoluta partium nutritioni inepta evadat. Quae res longe liquidius apparet in febribus continuis &hectica, quorum morborum indoles ita comparata est, ut angustissimo etiam tempore praesentes in corpore succos consumant, &temperatissimos humores in effoeta, salsa, ac biliosa excrementa transmutent.