Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea etiam labor ac corporis exercitatio, quoniam sanguinis motum &intestinum &progressivum auctiorem reddunt, exundanti humorum quantitati multum detrahunt, id quod plethorici non sine insigni sanitatis fructu experiuntur. III. Quoniam sanguis jugi motu, qui vitae auctor est, continuo consumitur, inque inertem &excrementitiam massam fatiscit, quae solidis partibus nutriendis, &subtilissimo fluido, quod corpori sensum ac motum praestat, reparando plane inidonea est, penitissime exinde conficitur, si vita ac sanitas perstare debeant, temperatos hos motus sine ulla intermissione esse instaurandos, &novos subinde succos in eorum locum, qui per excretiones e corpore eliminantur, substituendos. Scholion. Obvia igitur est ratio, quare homines perpetua ingestione &egestione opus habeant. Sanitas enim diu integra esse haud potest, nisi egestione deperditorum humorum jactura aliorum ingestione resarciatur. IV. Tam alimenta, quam potulenta amissos humores restituunt, si convenienti temperie gaudent. Adeoque in hunc censum omnia ea referri debent, quae convenientem cum sanguine naturam, &mixtionem habent. Sanguis &humores benigni, qui nutritioni inserviunt, temperati sunt, &gelatinae instar ex partibus terreis tenerioribus, aqueis, &oleosis mobilioribus invicem exacte mixtis constant.