Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque eam ob rationem lac non modo infantibus, sed aliis etiam perfectioribus animalibus primum alimentum suppeditat, ut corpora eorum citius adolescant, &celeriter robur ac maturitatem consequantur. Cibus enim solidior &compactioris naturae, qui ventriculo negotium facessit, tenellis corporibus parum quadrat, quoniam ventriculus ac intestina non tanto robore instructa sunt, quod ad solidorum ciborum &solutionem &expulsionem necessario requiritur. Exinde autem nemini non perspicuum evadit, quare non nulli populorum imprimis autem Helveti, qui lac unice in deliciis habent, ejusque usum frequentissime adhibent, in tantam excrescant corporis proceritatem, ut vix ullam Europaeorum gentem dignitate corporis habeant superiorem. Plinius, Tacitus, Justinus, Caesar, Salustius memorant, solo lacte multos diu vixisse. &Galenus Lib. V. de Sanit. tuend. cap. 7. mentionem facit viri, qui ultra centum annos vixit solo lacte nutritus. In Hollandia &locis septentrionalibus, in Frisia quoque multi solo potu lactis loco cerevisiae contenti sunt. Et Ovidius Lib. IV. Fastor. scribit: Lacte mero veteres usi memorantur &berbis, Sponte sua si quas terra ferebas, ait. Omnia semina temperata, quae succo lactiformi turgent, ad nutrientium classem referri debent. Scholion.