Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 332
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc sua luce radiat ratio, quare omnis generis frumenta &semina, mina, ut hordeum, triticum, avena, secale, fabae, pisa, amygdalae, castaneae, nuces, pineae, pistaciae, oryza, amylum frumentum Turcicum, animantifrumentum Saracenicum, bus alendis quam maxime sint opportuna, &quare farinae ex frumento paratae inque panem coctae inter alimenta principem locum obtineant. Et hinc nemini potest esse absconditum, cur homo solo pane &aqua vitam tolerare possit. Panis inter reliqua alimenta principem locum tenet, nec facile eo sine sanitatis detrimento carere possumus. Ejus usus omni tempori, aetati ac temperamento accommodatus est, ideoque recte universale alimentum vocari potest, neque carnes &alia sine pane facile assumi possunt, quippe quae sibi relicta nauseam creant. Scholion. Panis textura cum sanguinis &succi nutritii indole respondet, siquidem partes temperatas oleosas, &mucilaginosas alit, sal etiam subtile acidum sibi admixtum habet, quod ventriculo valde amicum est, vimque succi fermentescibilis ac salivalis solventem acuit atque exaltat. Quemadmodum autem non unum idemque frumenti genus est, ex quo panis conficitur; ita alius alii salubritate antecellit. Optimus &valentissimi alimenti panis ex farina secalis sicca, non adeo candida, sed cui adhuc tenuiores furfures admixti sunt, cum fermento paratur. Teste enim analysi chymica nigricans grossior panis plus olei, quam candidus ac depuratus per destillationem elargitur gratiorem quoque odorem spargit, longeque magis vires instaurat. Vid. Programma nostrum de Pane grossiori Westphalico, Germ. Pompernickel. Qui vero ex hordeo, avena, frumento Turcico, oryza, vel etiam ex glandibus aut castaneis paratur, oneri est ventriculo, nec tanta vines reparandi facultate gaudet. XI. Ova, quoniam delibatissimum gelatinosae ac pellucidae lymphae Ex INSALVBRITATE ESCVLENTVR. lymphae florem continent, quae proximam nutritionis materiam constituit, celerrimam partibus alimoniam praestant. Scholion. si mollia ac recentia fuerint, juxta Ova celerrime nutriunt, Si sumas ovum, molle sit atque noscholam Salernitanam: vum. Vitellus plures unctuosas, pingues &sulphureas partes fovet, albumen vero humidas habet ac mucilaginosas, seroque sanguinis conformes, adeoque si ullus cibus, hic certe universalis est, &liquorem imprimis seminalem auget. Convenit autem maxime, ubi corpus largiori sanguinis profusione vel febre consumtum celeriorem nutritionem desiderat; quare etiam Talmud iis, quibus sanguis e vena missus est, ova sorbilia commendat.