Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 333
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipue tamen senibus conducunt, qui bono nutrimento, &quod facile a ventriculo subigi potest, indigent. Ex adverso eorum usum in illis improbamus, qui primam regionem bile, vel acidorum humorum colluvie repletam habent; eo quod corpora impura quo magis nutriveris, eo magis laeseris. Sciendum vero, quod recentia exinde cognoscantur, si lumini opposita pelluceant, &forti igne cocta lacteum adhuc liquorem custodiant. XIII. Caseus &butyrum universale &praestantissimum alimentum constituunt. Scholion. Quia lac in butyrum &caseum resolvitur, illudque ejus oleosas, hic vero mucilaginosas ac terrestres partes continet, facile apparet, haec duo, praesertim panè &aqua accedentibus, praestantissimum &universale praebere nutrimentum, omnique tempori, vitae generi ac temperamento consentaneum. Quo vero recentius est butyrum, eo gratius est, magisque sanitati conducit. Diuturniori vero tempore foedum &injucundum rancorem contrahit. Nimius ejus usus fibras ventriculi relaxando ejus tonum labefactat, &nauseam exTt 2 citat. citat.