Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 335
Unproofread scanNot analysed yet
Curo ferorum animalium &volucrium procul omni dubio levior, subtilior, magisque oleosa est, parciori vero mucosae &gelatinosae materiae quantitate gaudet, eam imprimis ob rationem, quia animalia silvestria vehementiori motu corpora exercent, vitamque sub coelo libero ac puriori degunt, &cibo sicciori nutriuntur. Accedit, quod ipsa assatione multum humiditatis evaporet, unde oleosum principium ex admixtarum partium vinculis evolutum, &mediante igne exaltatum sui juris sit, &reliquis partibus praedominatur. XVIII. Alimentis, quae humidam partem sanguini foenerant, ex animantibus pisces, &ex vegetabilibus olera ac temperatae radices; neque minus fructus quidam ex horaeis, accenseri debent. XIX. Pisces destillationi subjecti multum phlegmatis, parum olei, pauxillum vero salis volatilis praebent. Scholion. Quoniam pisces saltem de exiguo oleo ac sale volatili participant, ideo non tam facile in putredinem ruunt, eamque ob rationem in febribus non tam insignem, quam carnes, noxam afferre solent. XX. Ad tertiam alimentorum classem, quae fixiorem ac teromnis generis terream sanguinis portionem custodiunt, oryza, pisa, faaccedunt frumenta, ut sunt panis genera, bae, lentes, castaneae, amygdalae, fructus cacao, caseus, &reliqua diversi generis panificia. XXI. Ex dictis nullo negotio confici potest, ea saltem alimenta, quae temperie gaudent, &proxime ad chyli &fanguinis similitudinem accedunt, nutritioni corporis esse accommodata.