Latin
SALUBRITATE ET INSALUBRITATE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 536
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Omnia igitur, quae a chyli &sanguinis natura &indole recedunt vel plane aliena sunt, alendis partibus nequaquam inserviunt. XXIII. Omnia, quibus nimium acidi inest, minus nutritioni quadrant, quia lac &sanguis acidi consortium respuunt, quippe quod indolis a sanguine prorsus diversae est, &humoribus vitalibus coagulum inducit. Scholion. Haud obscura jam esse potest ratio, quare nimius acetariorum, fructuum horaeorum, praesertim, qui adhuc crudi nec satis excocti sunt, ut &aceti, cerevisiae acescentis, &vinorum, quae acido abundant, usus sauitatem insigniter affligat. XXIV. Nullum sal, cujuscunque etiam generis sit, in sanguinis, chyli &lactis mixtionem admittitur, quare omnia salia, &alimenta nimio sale condita corporis nutritioni minus conveniunt. XXV. Sanguis &chylus nunquam cum spirituosis ineunt societatem, sed potius ab iis faciunt divortium, unde in proEr INSALVBRTTATE ESEVLENTORVM. copioso eoproclivi est judicare, quantum detrimentum a rum usu &sanitas &corporis nutritio patiantur. XXVI. Dulcia, mellita &saccharata nullam quoque cum sanguine &chylo convenientiam habent, sed ab eorum textura plane dissident; siquidem eminenti sapore imbuta sunt, quo tamen sanguis, chylus &succus nutritius destituuntur. Scholion.