Latin
CAPUT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 350-2
Unproofread scanNot analysed yet
bona temperie ac indole foetus humani nutritio &vigor dependet. Qua de causa omnia errata diaetetica matris gravidae luere debet infans &quo melius habet ea &sana ac integra est: eo robustior &minus morbis obnoxius infans prodit, quinimo inordinatos animi affectus in matre mox percipit foetus in utero, XVI. Cum motus constrictionis &dilatationis in placenta uterina circulum sangvinis per eandem &foetum egregie promoveat, hic autem a respiratione matris dependeat, sequitur vitam nimis sedentariam &otiosam infanti maxime esse inimicam. Scholion. In vita sedentaria respiratio admodum lenta est, hinc circulus sanguinis in matre etiam lentior succos valde spissos gignit nam respiratio lenior motum quoque musculorum abdominis leniorem efficit, hinc non potest aliter fieri, quin placentae motus &compressio segnior evadat: quare succus &matris &infantis valde spissus &glutinosus evadit, qui firmiorem agglutinationem in utero non modo efficit, sed &sucDigitize byGoogle succos impuros in foetu prodncit. Ex quo apparet, quam salutaris sit moderatus gravidarum motus &quam inimica sanitati sit nimis otiosa earum vita. XVIII.