Latin
CAPUT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 351
Unproofread scanNot analysed yet
Non probabile est foetum ultimis mensibus succo gelatinoso in amnio contento nutriri. Scholion. Inepta videtur sententia, infantem per os, non vero per umbilicalem funiculum accipere nutrimentum, nam organa ventriculi, intestinorum cum vasis lacteis in tenello corpore minutissima sunt, ut succum nutritium non bene capere multo minus per tam longum iter venarum lactearum &ductus thoracici ad cor deducere possint, cum via longe brevior &emplior ad cor per funiculum umbilicalem detur. Neque ego ullam magni momenti rationem invenire possum, quae mihi nutritionem aoetus per os ultimis mensibus fieri persuadeat, nam suctio °lutitio sine respirationis ope fieri nequit, quae tamen in utero materno plane cessat. Deinde illud tam certum est, quam quod certissimum, aquas inter amnium contentas foetu grandiori facto non decrescere, sed augeri, quia plus urinosi, quanquam insipidi, liquoris emittit. Sique foetus in utero alimentum ore assumeret, tanta excrementorum moles in ejus intestinis colligi deberet, ut necesse haberet in utero alvum deponere. Neque hic objicere sufficit, liquorem amnii esse nutritiis partibus turgidum; eum enim nutrire inde haudquaquam evinci potest, nam serum hydropicorum extravasatum ejusdem indolis est. XIX. Foetus in utero non respirat, sed pulmones feriantur. Scholion. Deficit enim aër atmosphaericus, qui nisi pulmonum vesicularem &vasculosam substantiam distendat, sanguis ex uno ventriculo in alterum transire nequit, sed breviorem viam per canalem arteriosum ex arteria pulmonali in arteriam aortae terterminantem, &per feramen ovale, quod ex auricula dextra ad venam pulmonalem spectat, instituit.