Latin
CAPUT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 352
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero nullus aër in foetus pulmone contineatur, experimentum per antliam pneumaticam institutum probat, dum pulmo infantis arteria aspera constricta sub campana collocatus educto ex eodem aëre nihil prorsus intumescit aut inflatur, &aquae immissus submergitur. Qua etiam de causa non de nihilo est illud experimentum, quo nimirum in casu infanticidii per pulmonum infantis injectionem in aquam explorare solemus, utrum foetus vivus, an mortuus in lucem prodierit; nam in priori casu pulmo aquae supernatat, in posteriori ad fundum fertur. XX. Foetus humanus mense solari nono secundum naturae ordinem partu excluditur. Scholion. Plures causae partus dari solent, inter quas haec mihi valde videtur verosimilis, quod grandior foetus factus majorem potentiam movendi in artubus acquirat, qua non modo, sed &pondere membranas. quibus includitur, ipsumque uterum distendit atque lacessit, unde spasmus in universo genere nervosarum partium concitatur, cujus beneficio uterus comprimitur, foetusque expellitur, ipsaque secundina hac ratione paulatim sese ab uteri villosa substantia separat. XXI. Excluso foetu cum secundinis uterus se rursus contrahit, &humor sanguineus dilutior ex ejus vasis ac poris exprimitur, qui fluxus lochialis a medicis appellatur. Scholion. Maxima &plane mirabilis vis elastica utero inest, qua supra modum distendi &contrahi potest, quae partim a fibrarum, ex quibus variis conflata est uteri substantia, mechanicastructura, partim etiam a subtilioribus succis &sanguine ibi contentis Di, tentis dependet. Compressionem uteri edito foetu externae ligaturae promovent, quae ad eliciendos ex uteri poris starnantes succos valde necessaria est, ne ibi corrupti putredinosam inflammationem causentur. CAP. XIV.