Latin
FINE MEDICINAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 37
Unproofread scanNot analysed yet
FINE MEDICINAE POTESTATE MEDICI. CUm in finem addiscitur ars divina, ut vita &sanitas diu illibata servetur, ut morbosae afflictiones &A quaecunque sanitatem laedunt, quantum fieri potest, propellantur. Scholion Eximia sunt, quae Hippocrates, libro de flatibus §. 1. scribit: aegrotantes artis beneficio a maximis malis, a morbis, a doloribus, a tristitia, a morie liberantur, omnibus enim his evidens medicina reperitur. Quia tanta beneficia ab arte medica in genus humanum profluunt, ab omni tempore artium nobilissima &deorum inventum habita est. Et profecto medicus, qui eam recte callet, magno honore dignus aestimari debet.