Latin
FINE MEDICINAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 38
Unproofread scanNot analysed yet
§. III Quia medicina eum in finem comparata est, ut hominem a tot &gravibus malis liberet: hinc medicus nullo modo nocere, nedum vitam praescindere aut sanitatem laedere debet, utpote quum medicina non nocendi, sed juuandi sit scientia. §. IV Medicus &consilio &auxilio graves afflictiones, tam a corpore, quam ab animo avertit, dissuadendo ea, quae ullo modo nocent causamque malorum ministrant, &suadendo salutaria, Scholion. Non est in potestate medici cuncta pro arbitrio perficere, morbos in totum tollendo vel vitam prolongando &sanitatem sine molestiis conservando, quia medicus sine natura i. e. sine corporis nostri vivi ac sensitivi motu &dispositione, in qua praecipua conservationis residet causa, nihil perficere potest: Is vero non est naturae magister, ut eam pro lubitu tentare, tractare &dirigere possit, sed tantum, ut veteribus placuit, ejus minister habendus est; denique remedia habent vires agendi limitatas, quarum potentiam medicus non valet extendere. CAP. VII. DE FINE MEDICINAE ET POTEST. MEDICI.