Latin
IN MEDICINA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 43
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus generis sunt naturae bona vel erronea directio, sensus naturae, sensus vitalis, moralis rerum noxiarum aestimatio, directio motuum rationalis ad elidendam morbi causam in certo gradu, tenore agendi, item certo tempore &ad certa loca, naturae in negotiis vitalibus inque curando error, ejus bona intentio, sed mala inventio &hujus generis ad nauseam usque plura. Quae omnia feliciter quidem fingi, sed infeliciter in corpore humano, quoad ipsam rei existentiam, inveniri vel demonstrari possunt. Neque ad principium demonstrandi res medicas mens, sive anima rationis particeps vel pro arbitrio agens vis aut alia substantia, referri debet, siquidem tali admisso principio, neque in theoria, neque in praxi medica aliquid sciri vel explicari potest, eo, quod concipi nequeat, quomodo res intelligens &libere agens vires motrices rerum omnium corporearum, quae praesertim ad negotium vitale spectant, disponat, immutet vel dirigat. Scholion. Sicut enim distinctissima est essentia &operatio corporis ab essentia &operationibus spiritus, sive mentis: ita mens sine corpore, &corpus sine mente subsistit &operatur. Et cum in universo omnia ordinatissime, certo numero, mensura, proportione, &certo deniquo fine ac tempore, sine mente fieri conspiciamus: quidni etiam sine ejusmodi substantia intelligente &proarbitrio agente vita, sanitas, morbus, mors, sanatio &sanitatis conservatio a causis mere necessariis &physicis, quarum maxima, teste experientia, in hisce omnibus immutandis est potentia, contingat, equidem non video, quamuis intellectus noster non omnes aeque facile assequatur vel demonstrare valeat. Neque CAP. VIII DE VERO DEM ONSTRANDI §. VII.