Latin
IN MEDICINA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 44
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ad explicandas res medicas indigemus principio quodam sensitivo, quod noxas uel causas nocentes prouideat, percipiat &motus ad noxium emoliendum dirigat: quia, ubi ex solo motu, qui est operatio corporum, res explicari potest, non opus est peculiarem sensum repraesentatiuum, siue perceptionem rei incorporeae in auxilium vocare, siquidem aliud est motus, aliud motuum perceptio, atque etiam certae leges motuum sunt, quae in perceptionibus neutiquam obseruantur. §. VIII. Medicus, in reddendis effectuum rationibus &conficiendis demonstrationibus, contentus sit, si causas proximas effectuum invenerit, quibus positis illi ponantur &quibus remotis, ii quoque remoueantur. Quandoquidem in rebus contingentibus causarum progressio fit in infinitum. Scholion. Nam una causa semper est effectus alterius causae &ita porro. Quantumvis vero has omnes &earum progressum ignoremus, tamen ad artem &scientiam satis erit, causas adaequatas &proximas effectuum investigasse. Ut rem clariorem faciamus exemplo, vegetationis &foecunditatis in plantis causae sunt temperate calidum coelum, humidum subtile, proportionatum, ut est aqua pluvialis &solum leve, probe identidem temperatum: quibus praesentibus arbor fert optimos fructus his autem remotis exoptata illa foecunditas perit. Hae causae sufficiunt pro plantarum vegetatione: neque enim amplius refert scire, unde temperatus ille calor, quae aquae pluvialis origo, qualis ejus natura &essentia, &quaenam sit causa hujus essentiae, &quae porro quaeri ab eo possent, qui otio, quo abutatur, abundat. Sicut nullius corporis, &omnium maxime humani productio, conservatio, auctio vel etiam destructio, corruptio, imminutio aut reparatio sine motu fieri nequit: ita quoque vita, sanitas, morborum productio, eorundem curatio, mortis quoque genesis sine motu nec intelligiquidem potest. Itaque horum omnium causa proxima debet esse motus, qui principium est physicum atque mechanicum. Scholion.