Latin
IN MEDICINA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 46
Unproofread scanNot analysed yet
Neque etiam ullius ponderis, eorum, qui mechanicae disciplinae medicorum adversantur, erit ratio, quod mechanica mobilitatis non vero motuum sit scientia &motus potius res sit incorporea. Enimvero, cui obscurum amplius esse poterit, mechanicam minime tantum pro objecto habere machinas, sed potius in eo esse occupatam, ut vires motrices, quae cum massa corporea cohaerent, in mutua actione atque reactione observet atque mensuret, &ita immutabiles motuum leges, tam in elasticis solidis, quam fluidis corporibus condat, quae ad effectus naturae alios explicandos magno usui sunt. Postremo vero absonum erit dicere, motum rem incorpoream esse, cum motus non res ipsa sit, sed mutatio tantum rei sive mutatio status corporum, Principium itaque seu causa prima &proxima omnium actionum in corpore humano, erit motus: is vero cum varius in natura sit, plenius omnino &exactius ejus speciem determinare juvabit.