Latin
IN MEDICINA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 45
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem novi odiosum esse quibusdam mechanices vocabulum in medicina &causas has reddi, quod non omnia, quae in corpore nostro fiunt, ex causis necessariis corporeis proveniunt: deinde quia motus est res incorporea, adeoque a corpore non derivanda: tandem quod mechanica tantummodo rerum mobilium &dispositionis corporum ad motum scientia sit. His pauca haec reponimus: nos ultro largiri mentem, &quod in nobis sentit ac percipit, res non esse corporeas; sed quodammodo, ex lege unionis, quia partes sunt hominis, motus vitales conservatorios afficere vel potius turbare, manifesto affectuum animi &phantasiae testimonio; ex hoc tamen non consequitur nullas mechanicas causas alias dari in corpore. Et utut phantasia non sit pars corporea, non tamen sine mechanicis causis, quales sunt partium fluidarum &solidarum debita dispositio, agere potest. Omnes quoque effectus, quos anima praeter naturam producit in corpore, sunt non alii, quam mechanici, siquidem a vehementi terrore spastice externa constringuntur, sanguis ad interiora pellitur, &,versus cor ac pulmones stagnans, ingentes anxietates &palpitationes efficit, aquersus quos pravos effectus, si removere velit medicus, vix aliud agere potest, quam ut mechanice, remediis convenientibus, stagnantem sanguinem discutiat &versus ambitum corporis eum propellat. Quod vero maximum est, mechanismus sive motus sangvinis, &remediorum ac alimentorum mechanica operandi ratio, ipsam mentem &animam afficere eamque vel sapientiorem vel dementiorem reddere valent. Pulchra sunt, quae hac de re prodidit Hippocrates Lib. 1. de diaeta §. 34. melior reddetur anima rectae diaetae usu &pejor pravae. Et in fine CAP VIII. DE VERO DEMONSTRANPI sine hujus 5. Si sanum fuerit corpus &non ab aliquo alio perturbetur, animi temperamentum sapiens existit. Quod vero in corpore animantium vita ac sanitas, non secus ac mors &morbus, a causis etiam pure corporeis &mechanicis dependeat: vel ex eo unico liquidissime conficitur, quod alimentis &olementis vivamus &moveamur, viresque accipiamus, iis vero detractis, omnis vis &agilitas corporis pereat &mors in propinquo sit: item quod convenienti &recto aëris, alimentorum, rerumque non naturalium usu diu illibata valetudine frui possimus, quae, minus provido eorum usu, protinus sic labefactatur vt morborum, imo brevioris vitae &mortis origo ac causa inde pronascatur.