Latin
USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 476
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Quo copiosior itaque &intensior fluidi nervei &sanguinis ad partes, quae motibus inserviunt, est adfluxus, eo majori quoque robore &potentia movendi pollent. Scholion. Quare videmus, corpora vasis amplioribus &nervis eximioribus instructa plus roboris &fortitudinis habere iis, quae vasa exiliora &nervos subtiliores habent, qui ordinario naturae sunt imbecillioris. XII. Neque vero tantum copia succi nervei &sanguinis ad robur &vires solidorum sufficit, sed simul etiam singularis solidarum fibrarum textura requiritur. Scholion. Rustici magno robore pollent &summas vires in sustinendis laboribus habent, licet alimentis fruantur simplicibus &qui paucos spiritus ingenerant. li vero, qui lautiori cibo ac vino utuntur, subinde imbecilles observantur. XIII. Certa &indubitata experientia confirmat, quod illa anitensas animantia &homines, qui fibras valde compactas, duras &elasticas habent, plus roboris obtineant prae iis, quibus fibrae sunt teneriores, subtiliores &laxiores. Scholion.