Latin
USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 477
Unproofread scanNot analysed yet
Qui leones &alia fortissima animalia dissecarunt, in eorum fibris peculiarem stricturam &soliditatem, ut non facile disrumpi possent, observarunt Veterum Romanorum &Graecorum athletae immenso robore pollentes, cibis levioribus &simplicioribus contenti, admodum robustas fibras habebant, quas assidua exercitatione acquirebant. Et observamus quoque in mechanicis, quod funes ex cannabe confecti plus resistentiae habeant iis, qui ex serico vel lana parati sunt. Ergo vis ingens, in obeundis motibus necessaria, maxime omnium a fibrarum organismo &peculiari compage dependet. XIV. Observamus partes eas multum ratione roboris pollere &magnam resistentiam vincere posse, quae robustis &copiosis ac durioribus fibris compactae sunt, uti videmus in corde &arteriis. XV. Gaudent universi corporis fibrae duplici motu systaltico sive contractorio &expansivo, cujus beneficio circularis fluidorum progressus atque impulsus &inde dependentes secretiones &excretiones peraguntur. Scholion. Simplicissima haec motus species partium solidarum rectissime vitalis dici meretut, quia hac cessante protinus fluida stagnant &corrumpuntur &hac recte se habente fluidorum circulus recte &ordinate fit. Neque enim solum cor, cujus vis movendi determinata ac limitata est, tantum impetum sanguini imprimere potest, quantus requiritur ad superandas tot resistentias partium, per quas perpetuo fluit refluitque, sad fibrae, ex quibus partes constant, quasi infiniti multiplicati vectes insensili suo systaltico motu fluidorum cursum adjuvant, &quasi in subsidium &levamen cordis factae sunt.