Latin
USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 479
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Nunc in procinctu est ratio, quare amodyna &quae vaporoso sulphure liquidi nervei influxum quodammodo sistunt, spasticas contractiones sedandi magna efficacia polleant. XXI. Attentiori observatione discimus, punctis, pressis, arrosis, distentis vel irritatis a quacunque etiam causa in corpore animato partibus nervosis protinus majorem fluidi tenuissimi adfluxum &spasmum ac convulsionem concitari. Scholion. Quamvis hujus subtilioris mechanicae ratio, cur &quomodo spasmus fiat, a priori non tam liquida ac manifesta sit, exinde tamen minime mechanismi existentia, multo minus effectus negari poterit. Plura enim sunt in rerum natura, quorum effectus sunt certi &evidentes licet genuinam causam &τὸ διοτι ignoremus. XXII. Omnes causae, quae morbos suscitant, omniaque validiora remedia maxime &primo omnium in nervosas &musculosas membranas, sensu ac motu gaudentes, inter quas cerebri membranae &ventriculus cum intestinis praecipuum locum habent, agunt, unde earum motus naturalis mutatur &spasmus fit, &propter connexionem &communicationem, quam solidae partes cum fluidis habent, ingens in sanguinis &humorum progressu inque secretionibus &excretionibus &consequenter in universa corporis oeconomia fit mutatio ac turbatio, &ita fit morbus.