Latin
USU FLUIDI CEREBRI AC NERVORUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 480
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Mirandum hinc minime est, si levis punctura vel spina infixa durae matri, vel arrosio tunicae ventriculi nerveae a spiculis venenatis, aut lancinatio intestinalis a vermibus, vel morsus tantummodo cutis ab animali vel insecto ira percito, aut punctura nervi cujusdam tantas in oeconomia animali motuum turbas, febrem, inflammationem, dolorem, deliria, convulsionem, paralyses, sudorem frigidum, &alia lethalia symptomata concitet. Neque enim facile ullus gravior exurgit morbus vel febris, ubi non genus nervosum primum &principaliter a causa morbifica sit affectum. XXIII. Exigua &tenuissima saepe materia magnas mutationes, turbas &motus perversos in corpore animali concitat, modo genus nervosum varie inde adficiatur. Scholion. Tenuis &stupendae exiguitatis materia est, quae in peste aliisque contagiosis morbis intra corpus subiens omnes actiones ejus pervertit, imo destruit. Pauca effluvia, ex re suaveolenti naribus suscepta tantae sunt potentiae, ut feminas sensibilioris &imbecillioris naturae humi prosternant, spasmos, convulsiones animique deliquia concitent; Opii vel narcotioi tici saepe exigua portio, doloribus &motibus vehementioribus sedandis sufficit, &parvus rei graveolentis vapor extrinsecus tantum admissus miraculi instar in momento motus hystericarum spasticos componit. XXIV. Nervorum quoque &cerebri liquidum ad sensationes magni &lissimi usus estScholion.