Latin
SOMNO AC VIGILIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 484
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hisce jam facile petenda est ratio, quare quae vapore extendunt arterias teneras cerebri, ut sunt papaveracea, inebriativa, fumus carbonum, sulphuris, omnia graveolantia &suaveolentia ad somnum conciliandum multum faciant; item quare aër humidus &temperate calidus, coelum pluviosum, aër nocturnus, &deficiens in athmosphaera sol, alimenta, quae blandis &oleosis succis scatent, fumus tabaci &humectantia roscida circa noctem adsumta ad somnum conciliandum multum faciant. Apparet etiam porro ratio, quare nimia &loboriosa corporis praecedens defatigatio ad somnum disponat, siquidem a motu fortiori ipsae fibrae universi corporis ipsiusque cerebri in movendo vigorem amittunt. VII. Sub somno sanguinis cursum per ipsum caput &universum corpus languidiorem esse, &fibras corporis relaxari, plura sunt, quae id confirmant; siquidem in somno &pulsus arteriarum &respiratio longe languidior &imbecillior est, quam in vigiliis, habitus corporis cum vasis turgescit, sanguine repletur, tubuli cutis magis relaxantur, hinc etiam cutis fit humida vel etiam sudore perfunditur, sique a somno quis profundo confestim excitetur torpor &gravitas in capite sentitur, neque sensus statim, sed successive redeunt. Scholion. Quia sub somno fibrae relaxantur &flaccescunt, transpiratio &urinae Ac VIGILIO. urinae secretio melius nocte, quam de die perficitur. Qui ex summa debilitate viriumque in morbo vel post morbum prostratione fibrarum cutis atonia laborant, iis largiter noctu sudor sponte manat, qui cessare frequenter solet mane aegro evigilante. VIII. Somnus utilis &necessarius corpori est, ut fibrae totius corporis &cerebri, quae sub vigilia in perpetua agitatione erant, quiete rursus tonum, robur &nutrimentum accipiant; deinde, ut partes spirituosae, quae sub vigilia &motu diurno exhalant &consumuntur, recolligantur &resarciantur, quare placidus somnus optimum virium est refectorium.