Latin
SOMNO AC VIGILIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 483
Unproofread scanNot analysed yet
III. Cessatio sensationum fit ab influxu fluidi tenuissimi in nervos &sensoria languidiori, unde haec flaccescunt, relaxantur, ut actiones &motus objectorum vivide ad sensorium internum, quod in cerebro est, perducere nequeant. IV. Prout itaque ille influxus fluidi nervorum gradu secundum majus &minus diverso impeditus est, eo quoque magis vel minus somnus est profundus &difficilior excitatio. Cessat &minuitur in nervos &sensoria liquidi nervei influxus ob tubulos cerebri &nervorum minus vegetos, &quodammodo a lympha roscida minus mobili ibi stagnante relaxatos &compressos. VI. Perit vigor &tonus tubulorum cerebri vel langvescit, partim quod sub diuturna vigilia ipsi debilitantur, partim quod de nocte sanguinis motus in toto corpore adeoque in cerebro etiam tardior &languidior evadit, unde ferum &lympha roscida, quae cum sanguine eodem gaudet progressu, ibi moratur inque majori copia secernitur, &hiantes poros ac tubulos cerebri implet, unde fluidum tenuissisimum minus in nervos &principium nervorum influit. Quodcunque itaque sanguinis circulum per cerebrum languidiorem efficit, id etiam ad somnum producendum multum valet. Scholion.