Latin
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 491
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Est quoque ingens, sed tamen limitata animae mediante liquido cerebri &nervorum potentia in corpus ejusque fluidas &solidas partes, eas varie commovendo &mutando. Scholion. Exerit sese potestas animae maxime in musculos, qui artus movent, siquidem non modo pro arbitrio eorum motus dirigit, sed &vehementior impressio atrocissimos convulsivos motus &artuum agitationes involuntarias efficere potest, cujus rei inspirati solenne documentum edunt. XII. Anima sensitiva vitales &naturales actiones minime pro lubitu &directe augere vel minuere potest, utut non negandum sit, eas ab anima multum perturbari posse. XIII. Affectus animi, qui principii in nobis sentientis &appetentis actus, motus &operationes sunt, sanguinis circulum &ab eo dependentes partium functiones vehementer &diversimode perturbant. Schod byGoogle tize Ex gravi iracundia confestim cordis &arteriarum motus celerior sit, ut sanguis cum impetu per vasa trajiciatur facta respiratione citatiori, siti &vigilia. Tristitia pertinacior solidorum robur valde imminuit, ut fibrae inde flaccescant, relaxentur earumque vigor ac tonus pereat, inappetentia, nau sea, diarrhaea, alvi fluxu subsequente.