Latin
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 492
Unproofread scanNot analysed yet
Terrore partes externae contrahuntur frigide tremunt sanguine ad cor &palmones cum impetu congesto, a quo anxietates, tremores, palpitationes fiunt. Rectissime itaque vehementes animi affectus primum &principem inter causas, quae morbos inferunt, &quae sanitatem destruunt, locum inveniunt. XIV. Vis quoque phantasiae in actionibus naturalibus immutandis se valde exserit. Scholion. Quam nocivae sint foetibus phantasticae illae gravidarum subitae &fortiores impressiones cum quodam terrore junctae earum in corpore relicta vestigia, maculae, deformationes partium abunde testantur. Omnia vehementia desideria quam perniciosa sint corporis valetudini morbosque inferant, amor insanus, malacia gravidarum, &intensa cupiditas videndi patriam &parentes luculanter comprobant. Rerum ingratarum fastidium exsolo odore vel aspectu ita subvertit ventriculum, ut noxia vomitio subinde sequatur. Quantae turbae in universo corpore ex aversatione innata casei, felium, sanguinis fusionis vel aliarum rerum adversarum nasci soleant, quotidianus usus ostendit. Profunda animi meditatio atque intentio in studiis vigorem universo corpori ipsique ventriculo detrahit, &animadvertimus magno ingenii labore meditatione ac forti impressione cerebri membranas valde constringi vel relaxari ut graves capitis adfectus inde propullulent. Solo aspectu epileptieorum, variolosorum complures in eosdem morbos prolapsos fuisse medicorum historiae passim obviae testantur. Ex sola impressione pestis, eadem quosdam correptos fuisse, licet non adfuerit, certo certius est. Ex firmiori imaginatione nonnullos purgare, vomere, sudare, salivare posse, identidem experientia confirmat.