Latin
ANIMA EJUSQUE CUM CORPORE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 495
Unproofread scanNot analysed yet
Tametsi morbi quidam, praesertim febres, saepius praesidio sint corpori, idque etiam auctis motibus ab imminenti periculo vindicent, neutiquam tamen hi motus in se &absolute salutares dici possunt, quia omne illud, quod deflectit a motu temperato, aequai &libero omnesque actiones turbat, humorum temperiem viresque destruit, in se &sua natura minime bonum vel salutare dici meretur. Ideoque, quod febres interdum sint salubres, id per accidens &respective sit, dum motu ejusmodi auctiori obstructiones reserantur, &stagnationes a copia &tenacitate humorum provenientes discutiuntur. Sivero anima sapienter instituere posset motus, tunc non convulsiones, febres, deliria &alia lethalia symptomata tam facile ob levissimas causas, flatus, vermes, punctionem nervi aut tendinis, rosionem nervosarum partium a veneno, a sero acri caustico, concitaret. Neque in febribus &haemorrhagiis sanguinem a partibus exterioribus ad interiores propelleret, ubi periculosas congestiones, inflammationes &funestas extravasationes saepe saepius producit, sed longe facilior &tutior esset modus, si protinus cordis &arteriarum motus augeret, emunctoria relaxaret, quia tunc sine omni periculo noxium expellere posset. Denique, si interiorem notitiam rerum noxiarum anima haberet atque intentioOo 3 nem Google nem quoque juvandi &potentiam motus dirigendi quaestio est, quare non potius cito succurrat, antequam causa morbifica vires acquirat &quare non rectius praeservationi, quae longe facilior curationi est motibus auctis excretoriis invigilet.